LOTOS

LOTOS
LOTOS
apud Mart. l. 8. Epigr. 51. cuius Epigraphe de Phialae Rufi.
Palladius tenero Lotos ab ore sonat:
tibiae genus est, e loto arbore, quae nascitur in Lybia, iuxta Palladis lacum ad tibiarum πλαγιαύλων cantus expentita. Cuiusmodi tibia φώτιγτες appellavêre Alexandrini, qui eas invenêre. Meminit illarum, cum alibi Euripid. tum in Bacchis,
Ε᾿ν Φρυγίαις βοαῖς ενοπαῖσί τε
Λωτος ὅταν ἐυκὲλαδος
Ι῾ερὸς ἱερὰ
Παίγματα βρέμῃ.
Vide Brodaeum Miscell. l. 2. c. 25. Ipsa vero lotus arbor insignis est, Plin. l. 13. c. 17. et 18. praecipua circa Syrtes atque Nasamonas --- tam dulci cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit, nimis hospitali advenarum oblivione patriae -- Quin et exercitus pastos eo accepimus, ultro citroque commeantes per Africam. Ligno colos niger. Ad tibiarum cantus expetitur. E radice cultellis capulos, brevesque alios usus excogitant. Ad quorum illustrationem vide Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 1038. et seqq. ubi de Loto Africana communi s. Nabeca, quae et Cyrenaica, cuius materia ad fucum adhibita, fructus vero curatus ac conditus doliis, contusus pedibus et in massas redactus; uti diximus supra de Connaro: de Loto italica, de Loto Lothophagica s. Syrtica; de Loto Nigra, cuius materies ebenum imitatur, loco eius hinc venum exponi solita: de Loto item, s. Faba Graeca, propter ramorum petulantiam domibus expetitâ, aliisque hoc nomine venientibus (λατοὶ enim ab antiquis multae arbores, frutices et herbae dictae, quae dulces ad edendum, licet toto genere, ut solo caeloque, distantes) accurate agit. Addam saltem verbum de more Vestalium Virginum apod Rom. ad Loton arborem, ei rei destinatam, manipulum crinium, sollenni cerimoniâ, consecrandi, indigitato supra in voce Capilli, infra lemmate, Virginale Fanum: et pauca de Loto, flore verno coronario, adeo celebri, ut inter flores, quos Hom. facit subnascentes voluptati Deorum Il. ξ is primus recenseatur, principemque locum obtineat inter eas herbas, quas Apollinis et Musarum prata proginunt, ut ait Constantin. Caesar l. 12. c. 6. Emicat is ex colocasiae s. fabae Aegyptiae ciboriis, et rosei coloris est, hinc λωτὸς ῥοδιζων dictus. Unde τὴν πρώτη ἀμφιλύκην, colorem crepusculi, quo quidem nihil in Orbe pulchrius, repraesentaturi Aegyptii, puerum sedentem super loto pingere soliti sunt, teste Plutarch. Πε. τȏυ μὴ χρὴ ἐμμ. Atque ex hoc flore fiebant coronae Antinoêae, de quibus supra aliquid. Praeter hunc lotos alius est caerulei coloris (alii albi dicunt) e quo corona lotina proprie dicta fiebat, Osiridi imponi solita, uti legas apud eund. de Is. et Osiride. Vide de utroque C. Paschal. Coron. l. 3. c. 13. ubi inter alia, croco et hyacintho loton sociari consuevisse, addit, et Salmas. iterum d. l. p. 975. et seqq. ubi praeter supra indigitata, de pane pastoribus Aegyptiis ex semine loti fieri solito, sicut de vino, e loto expresso, apud Plin. l. 13. c. 17. cit. quaedam videre est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • LOTOS — (engl. Language of Temporal Ordering Specification) ist eine formale Beschreibungstechnik, welche im ISO Standard [ISO 8807] definiert ist. LOTOS ist ein Vertreter der algebraischen Beschreibungstechniken und basiert auf dem CCS Kalkül von Robin… …   Deutsch Wikipedia

  • Lotos — steht für: Lotosblumen, eine Gattung von Wasserpflanzen Lotos (Altes Ägypten), Symbol und Nahrungspflanze im Alten Ägypten Lotosbaum, eine in der Antike mehrfach genannte Baumart unklarer Bestimmung Lotosfuß, eine chinesische Tradition,… …   Deutsch Wikipedia

  • Lotos — Sm (eine Seerosenpflanze) erw. exot. (18. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus gleichbedeutend l. lōtos, lōtus f., dieses aus gr. lōtós, das wohl aus einer Substratsprache kommt. So bezeichnet wurden verschiedene, teils auch märchenhafte, Pflanzen.… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • LOTOS — could refer to:* Grupa LOTOS an oil company * Lotos Kolej a railway company * Language Of Temporal Ordering Specification *Lotus plants, especially in the context of the Lotus Eaters …   Wikipedia

  • Lotos — (Суйя,Греция) Категория отеля: Адрес: Sougia, Суйя, 73009, Греция Описание …   Каталог отелей

  • Lotos — Lotos, antiker Pflanzenname, der sich auf sehr verschiedene Pflanzen bezieht. Unter dem L. der Lotophagen des Homer hat man Bäume oder Sträucher mit süßen, saftigen Beeren zu verstehen, und man glaubt ihn in Zizyphus lotus und Z. spina Christi,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • lotos — lȍtos m DEFINICIJA 1. bot. vodena biljka iz roda Nelumbo, porodica Nymphaeceae (indijski sveti l. N. nucifer, žuti američki l. N. lauteum) 2. lotosov cvijet, v. lotosov ETIMOLOGIJA lat. lotus ← grč. lōtós …   Hrvatski jezični portal

  • Lotos — Lo tos, n. [NL.] (Bot.) See {Lotus}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Lotos — Lotos, Pflanze, s. Lotus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lotos — Lotos, bei den Griechen Name verschiedener Pflanzen. Der L. des Theophrast ist wohl der L. Judendorn (Zizyphus Lotus Lam., s. Zizyphus), andere sehen den L. der Lotophagen in den Früchten von Celtis australis L. oder in dem Johannisbrot. Bei den… …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”